- OBSTITA
- OBSTITAdicta Romanis sunt loca, fulmine tacta, quae alias Bidentalia, item Fulgurita: sacra iisdem habita. Festus Fulguritum id, quod est fulmine tactum. Qui locus statim fieri putabatur religiosus, quod eum Deus sibi dicâsse videretur. Unde Lucan. l. 8. v. 864. et supra passim.Inclusum fusco venerantur cespite fulmen.Vide Ios. Scaligerum Coniectan. ad Varronem, Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Theb. l. 5. v. 587. Voss. de Idolol. l. 2. c. 20. et supra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.